Ad personam
Ego Petrus Fritzen natus sum a.D. 1958 in vico quodam Eiffliano q.d. Speicher. Primum in universitate studiorum Treverensi, deinde Vindobonensi, litteris et inter hasce praesertim artium historiae incubui. Deinde ab anno 1987° antiquarius, id est librorum videlicet antiquorum emptor et venditor evasi, idque omnino mei iuris. Hac de causa curavi ut socius etiam fierem trium societatum illustrium, quarum acronymi VDA, ILAB et IMCoS longe lateque noti sunt. Prima illarum (Verband deutscher Antiquare) inter multa alia nundinas anniversarias Stuttgartenses curat; secunda autem (International League of Antiquarian Booksellers) et in Europa et trans Oceanos mercatur et negotiatur; tertia vero (International Map Collectors‘ Society) tabulas geographicas de universo tam noto quam ignoto in medium profert et palam offert.
Si rei mercatoriae in primis deditus sum, eruditionem nunquam neglexi. Multa opera minora et medius fidius quaedam etiam maiora conscripsi et lucis ope imprimi curavi, praesertim ad librorum et tabularum geographicarum historiam pertinentia. Praeterea non raro evenit, ut a tabulariis, bibliothecis et μουσείοις tam Germanicis quam Luxemburgensibus solliciter ut certiores curatores et logistas eorum faciam de rebus dubiis, vel ut auxilium eis praestem de rebus in ancipiti stantibus.
De numero operum meorum lucis ope impressorum haec tibi proponere velim:
a) «Der ‚Lutzenburgii typus‘ des Antwerpener Verlages Gerard de Jode: Ein Neufund und neue Erkenntnisse zur ältesten gedruckten Landkarte des Herzogtums Luxemburg», in: Hémecht vol. 60 (2008) S 173-190 (mit Peter H. Meurer).
b) «Die Eifel-Alben der Kunstanstalten Bernhoeft und Schaar & Dathe. Ein Wettlauf um das schönste Foto-Album der Eifel», in: Eifeljahrbuch 2010, S. 156-163.
c) «Charles Bernhoeft et ses concurrents de Trèves», in: Charles Bernhoeft, photographe de la Belle Epoque, Hg. Edmond Thill, Luxembourg, Musée National d’Histoire et d’Art Luxembourg 2014, S. 413 -441, darin auch «Catalogue des albums de Charles Bernhoeft», S. 621 – 721 (mit Fernand Gonderinger und Edmond Thill).
Honori mihi tribui volo, si placet, ut summo studio tam bibliothecis quam collectoribus privatis sive de nihilo incipientibus sive thesauros jam existentes augere desiderantibus intersum. Neque tacendum hic puto me praesidis vicarii Amicorum et Fautorum Bibliothecae Urbanae Trevirensis (Freunde und Förderer der Stadtbibliothek Trier) vice fungi, cuius codices manuscripti et incunabula typographica per totum orbem terrarum nota sunt et admirantur.
Praeter artibus etiam ferventissime ludis athleticis faveo.; exempli gratia, gladiatorum qui dicuntur Römerstrom, pilo canistroque ludentium, benefactor sum in regione Treviro-Luxemburgensi.
HIC legere potes ea, quae actis diurnis « Populi amicus Trevirensis (Trierischer Volksfreund) » dictis sub titulo « Dominus librorum preciosorum » de nobis publici iuris facta sunt.