Domus nostra

Tibi domum intranti, quae villa perelegans est ad muros orientales urbis Treverorum mediaevalis sita (Ostallee), quasi gaza quaedam, pulchrior certe quam enarrari potest, ante oculos aperitur. Hic sunt mappae mundi antiquae, hic libri inveniuntur eximiae raritatis, hic chartae pulcherrime depictae corda delectant aeque atque animos. Nos semper in corde habuimus et etiam nunc habemus Luxemburgensia et Trevirensia, quae dicuntur, colligere et offerre. Qua de causa talia praesertim et manu scripta et lucis ope impressa apud nos in promptu invenies, sed multis in angellis etiam alii atque alii inveniuntur et venum eunt libelli a saeculo 15° usque ad saeculum 18° impressi.

Summo gaudio et nobis erit tibi omni modo consulere de collectionibus tuis, licet de nihilo incipere velis, licet jam existentem augere desideres. Munusne requiris? Sive quid exiguum sive qua locupletiora emere in mente habes, auxilium nostrum numquam tibi deerit, et laeto corde tibi assumus et assistimus.

In aula vehiculorum stationes in promptu sunt.

Bibliothecas integras item ac cimelia unica emere semper nobis cordi est – ne haesitaveris ad nos accedere.

Gratus et optatus semper venturus es !