Luxemburgum

Cum multis aliis rebus studemus, tum ea praesertim colimus quae ad magnum ducatum Luxemburgensem (sive, ut olim dicebant, ad ducatum Luxemburgensem et comitatum Chinensem) spectant: sive manuscriptos, sive libros impressos, sive tabulas geographicas Vrbis vel Ducatus aucupas, omnia haec (vel propemodum omnia …) apud nos invenire poteris.

De photographo illo munere aulico fungente Carolo Bernhoeftio atque aemulo ejus Trevirensi Schaar & Dathe anno 2009° documenta tam multa quam varia primi in unum collegimus atque ante oculos omnium exhibuimus. Mirabile visu haec fuere et investigationes nostrae eruditos ita delectavere, ut placitum sit eas operi illi praeclaro de Bernhoeftii vita et operibus conscripto (Charles Bernhoeft, photographe de la Belle Époque, Luxembourg : Musée national d’histoire et d’art, 2014) inserere, cujus unus ex authoribus esse gaudeo.

Omnes fere institutiones Luxemburgenses sumptu publico altas necnon multos viros feminasque privatos cuiusvis census per decennia iam emptoribus meis annumero.

De omnibus desideratis tuis ad Luxemburgum spectantibus, etiamsi difficilia vel impossibilia inventu tibi videntur, nos certiores facias instanter rogamus. Nihilo obstante quotannis vere ineunte Luxemburgi nundinis antiquariis Salon des Antiquaires dictis adsumus. Quam libentissime tibi invitationem ad personam dicatam pro his missuri sumus, ut sine dispendio superfluo admittaris.