Aliquantula ad historiam nostram pertinentia
Kal. Apr. A.D. 1987° quattuor juvenes jucundi et amabiles, quorum tres almam matrem studiorum etiam adibant, unus vero in gymnasio Luxemburgico quodam grammatici partes agebat, in unum coiere ut Trierer Buch- und Kunstantiquariat conderent. In illo tempore minime suspicati sunt multis annis post duos ex illis antiquarii munere functuros et ad plenum mercatores evasuros esse. Aedes illius temporis apud Treveros in Simeonstrasse 22 sitae spaciosae, sed in cenaculo superiori quasi emptores latentes erant.
Ineunte anno 1990° duo sociorum discessere diversas acturi partes, ita ut Petrus Schwarz et Petrus Fritzen, ambo in vico mercatorum Eiflensi Speicher nati et a pueritia amiciter invicem agentes, soli remanserunt. Usque ad annum 2008um viribus unitis societatem quamdam juris civilis (Gesellschaft bürgerlichen Rechts) administrabant.
Ad mercaturam plenariam emendi et vendendi quaestus ac lucri causa ante diem VI Nonas Maias anni 1992i solummodo accessimus. Tunc enim nobis licuit Antiquariat am Dom in Sternstrasse 4 sito quasi arce fungi, quod templi Salomonis instar inter periegetas et peregrinatores urbem Caesaream invisuros fulsit et illuxit. Tempora futura iam in mente habuimus, et cum bene nobis res succederent, Kal. Oct. Anni 2001i alterum negotium commune in Ostallee 45 situm reseravimus. In illa domu, Kunsthaus am Museum, dicta libri antiqui et preciosi, chartae depictae, itemque Luxemburgensia perrara deinceps propalam et convenienter exhiberi potuerunt.
Cum differentiae de rebus gerendis inter Petrum et Petrum paulatim orirentur, ineunte anno 2008° visum est societatem in duas partes scindere, quarum utraque unum solum institorium dehinc occupatura esset. Petrus Schwarz, qui anno 2015° diem supremum multum praemature obiit, ita solus possessor negotii Antiquariat am Dom, Petrus Fritzen Kunsthaus am Museum factus est. Mense Januario anni 2011i, post XI fere annos artibus praesertim contemporaneis publice exhibendis dedicatos, Petrus Fritzen rationem mercatoriam iterum mutavit et fundamentum negotii sui denuo iacuit, quod ex eo tempore cum aliis, tum libris antiquis et preciosis, chartis depictis, tabulis historicis necnon descriptionibus urbium (tam Luxemburgi quam aliarum) dedicatum est.